A A A A A

Ангелы и Демоны: [Архангелы]


Иуда 1:9
Но даже когда архангел Михаил спорил с дьяволом о теле Моисея, он не позволил себе осудить его с оскорблениями. Он лишь сказал: «Пусть Господь запретит тебе».

Даниил 10:13-21
[13] Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.[14] Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies ".[15] Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.[16] Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: " Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium.[17] Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me ".[18] Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me[19] et dixit: "Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus ". Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: " Loquere, domine mi, quia confortasti me ".[20] Et ait: " Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens.[21] Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.

Даниил 12:1
In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.

1 Фессалоникийцам 4:16
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;

Даниил 9:21
adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini;

Даниил 8:11-16
[11] et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius.[12] Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est.[13] Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: " Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur? .[14] Et dixit ei: " Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium ".[15] Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri;[16] et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: " Gabriel, fac intellegere istum visionem ".

Откровение 12:7-9
[7] Et factum est proelium in caelo, Michael et angeli eius, ut proeliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius,[8] et non valuit, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.[9] Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.

Луки 1:26
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

Евреям 1:14
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?

Иисус Навин 5:13-15
[13] Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: " Noster es an adversariorum? ".[14] Qui respondit: " Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni ".[15] Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: " Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? ".

Матфей 18:10
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis sempervident faciem Patris mei, qui in caelis est.

Исход 3:2
Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.

Откровение 1:4
Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,

Матфей 22:30
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.

Иов 1:6
Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.

Луки 20:36
Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

Latin Nova Vulgata Bible 1979
Public Domain: Nova Vulgata 1979