A A A A A

Adiţional: [Abundenţă]


1 Timotei 5:8
Dacă nu poartă cineva grijă de ai lui, şi mai ales de cei din casa lui, s'a lepădat de credinţă, şi este mai rău decît un necredincios.

2 Corinteni 9:8
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

Deuteronom 29:12
ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.

Efeseni 3:20
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,

Exod 34:6
Et transiens coram eo clamavit: " Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,

Iacob 1:17
Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

Ioan 10:10
Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.

Luca 6:38
date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ".

Luca 6:45
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.

Matei 6:33
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.

Filipeni 4:19
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.

Proverbe 3:5-10
[5] Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.[6] In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.[7] Ne sis sapiens apud temetipsum;time Dominum et recede a malo.[8] Sanitas quippe erit umbilico tuo,et irrigatio ossibus tuis.[9] Honora Dominum de tua substantiaet de primitiis omnium frugum tuarum,[10] et implebuntur horrea tua frumento,et vino torcularia tua redundabunt.

Psalmi 23:5
Parasti in conspectu meo mensamadversus eos, qui tribulant me;impinguasti in oleo caput meum,et calix meus redundat.

Psalmi 36:8
Quam pretiosa misericordia tua, Deus!Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;

Psalmi 37:11
Mansueti autem hereditabunt terramet delectabuntur in multitudine pacis.

Psalmi 65:11
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans;imbribus emollis eam, benedicis germini eius.

Psalmi 72:16
Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius;et florebunt de civitate sicut fenum terrae.

Romani 15:13
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.

Psalmi 66:8-12
[8] Benedicite, gentes, Deum nostrumet auditam facite vocem laudis eius;[9] qui posuit animam nostram ad vitamet non dedit in commotionem pedes nostros.[10] Quoniam probasti nos, Deus;igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.[11] Induxisti nos in laqueum,posuisti tribulationes in dorso nostro.[12] Imposuisti homines super capita nostra,transivimus per ignem et aquam,et eduxisti nos in refrigerium.

Latin Nova Vulgata Bible 1979
Public Domain: Nova Vulgata 1979