A A A A A

Misteri: [Draghi]


Ezechiele 29:3
Parla e di Cosí dice il Signore, l’Eterno: Ecco, io sono contro di te, o Faraone, re d’Egitto, grande dragone, che giaci in mezzo ai tuoi fiumi, che hai detto: Il mio fiume è mio e l’ho fatto io stesso

Ezechiele 32:2
»Figlio d’uomo, innalza una lamentazione sul Faraone, re d’Egitto, e digli: Tu eri simile ad un leoncello fra le nazioni; eri come un dragone nei mari e ti slanciavi nei tuoi fiumi, agitando le acque con i tuoi piedi e intorbidandone i fiumi«.

Isaia 27:1
In quel giorno l’Eterno punirà con la sua spada dura, grande e forte il Leviathan, l’agile serpente, il Leviathan, il serpente tortuoso, e ucciderà il mostro che è nel mare.

Isaia 51:9
Risvegliati, risvegliati, rivestiti di forza, o braccio dell’Eterno, risvegliati come nei giorni antichi, come nelle generazioni passate! Non sei tu che hai fatto a pezzi Rahab, che hai trafitto il dragone?

Giobbe 7:12
Sono io forse il mare o un mostro marino che tu mi faccia sorvegliare da una guardia?

Giobbe 41:18-21
[18] I suoi starnuti danno guizzi di luce e i suoi occhi sono come le palpebre dell’aurora.[19] Dalla sua bocca escono vampate, sprizzano scintille di fuoco.[20] Dalle sue narici esce fumo, come da una pentola bollente o da un calderone.[21] Il suo alito incendia carboni e dalla sua bocca escono fiamme.

Salmi 18:8
Un fumo saliva dalle sue narici e un fuoco divorante gli usciva dalla bocca; da lui sprizzavano carboni accesi.

Salmi 44:19
ma tu ci hai frantumati, cacciandoci in luoghi di sciacalli e ci hai coperto dell’ombra di morte.

Salmi 74:13
Con la tua forza dividesti il mare e schiacciasti la testa dei mostri marini nelle acque.

Apocalisse 1:7
Ecco egli viene con le nuvole e ogni occhio lo vedrà, anche quelli che lo hanno trafitto; e tutte le tribú della terra faranno cordoglio per lui. Sí, amen.

Apocalisse 11:7
E quando avranno compiuto la loro testimonianza, la bestia che sale dall’abisso farà guerra contro di loro, li vincerà e li ucciderà.

Deuteronomio 32:33
il loro vino è un veleno di serpenti, un veleno crudele di aspidi.

Apocalisse 13:8
E l’adoreranno tutti gli abitanti della terra, i cui nomi non sono scritti nel libro della vita dell’Agnello, che è stato ucciso fin dalla fondazione del mondo.

Apocalisse 16:13
E vidi uscire dalla bocca del dragone dalla bocca della bestia e dalla bocca del falso profeta tre spiriti immondi, simili a rane.

Esodo 7:10-12
[10] Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus. tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum.[11] Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes Aegyptiacas et arcana quaedam similiter.[12] Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

Giobbe 40:15-20
[15] Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.[16] Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.[17] Protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.[18] Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.[19] In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.[20] An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?

Apocalisse 12:1-17
[1] Et signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim:[2] et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.[3] Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus eius diademata septem,[4] et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram, et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura: ut cum peperisset, filium eius devoraret.[5] Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes Gentes in virga ferrea: et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius,[6] et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.[7] Et factum est proelium magnum in caelo: Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli eius:[8] et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.[9] Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et satanas, qui seducit universum orbem: et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt.[10] Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius: quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.[11] Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.[12] propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.[13] Et postquam vidit draco quod proiectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum:[14] et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.[15] Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.[16] Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.[17] Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Iesu Christi.

Apocalisse 13:1-18
[1] Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.[2] Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.[3] Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis eius curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.[4] Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea?[5] Et datum est ei os loquens magna, et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.[6] Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius, et tabernaculum eius, et eos, qui in caelo habitant.[7] Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,[8] et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in Libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi.[9] Si quis habet aurem, audiat.[10] Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides Sanctorum.[11] Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.[12] Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.[13] Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.[14] Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.[15] Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.[16] Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis.[17] et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis eius.[18] Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus eius sexcenti sexaginta sex.

Apocalisse 20:1-15
[1] Et vidi Angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.[2] Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille:[3] et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore.[4] Et vidi sedes, et sederunt super eas, et iudicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Iesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem eius, nec acceperunt characterem eius in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.[5] Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni: Haec est resurrectio prima.[6] Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.[7] Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet Gentes, quae sunt super quattuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris.[8] Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.[9] Et descendit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos: et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia,[10] et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.[11] Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inventus eis.[12] Et vidi mortuos magnos, et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius Liber apertus est qui est vitae: et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum.[13] et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors, et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum.[14] Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda.[15] Et qui non inventus est in Libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.

Latin Sistina Bible
Public Domain: Latin Sistina