A A A A A

Dio: [Vieni come sei]


Matteo 11:27-30
[27] Ogni cosa mi è stata data in mano dal Padre mio, e nessuno conosce il Figlio, se non il Padre; e nessuno conosce il Padre, se non il Figlio e colui al quale il Figlio avrà voluto rivelarlo.[28] Venite a me, voi tutti che siete travagliati e aggravati, ed io vi darò riposo.[29] Prendete su di voi il mio giogo e imparate da me, perché io sono mansueto ed umile di cuore; e voi troverete riposo per le vostre anime.[30] Perché il mio giogo è dolce e il mio peso è leggero!«.

Giovanni 6:63-65
[63] E lo Spirito che vivifica, la carne non giova a nulla; le parole che vi dico sono spirito e vita.[64] Ma vi sono alcuni tra voi che non credono«, Gesú infatti sapeva fin dal principio chi erano coloro che non credevano, e chi era colui che lo avrebbe tradito;[65] e diceva: »Per questo vi ho detto che nessuno può venire a me se non gli è dato dal Padre mio«.

Matteo 11:28
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos

Isaia 1:18
Et venite, et iudicio contendamus,dicit Dominus.Si fuerint peccata vestra ut coccinum,quasi nix dealbabuntur;et, si fuerint rubra quasi vermiculus,velut lana erunt.

Isaia 55:1-3
[1] Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas;et, qui non habetis argentum, properate,emite et comedite, venite, emite absque argentoet absque ulla commutatione vinum et lac.[2] Quare appenditis argentum non in panibuset laborem vestrum non in saturitate?Audite, audientes me, et comedite bonum,ut delectetur in crassitudine anima vestra.[3] Inclinate aurem vestram et venite ad me;audite, ut vivat anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.

Matteo 15:7-9
[7] Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:[8] "Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me;[9] sine causa autem colunt medocentes doctrinas mandata homi num" ".

Marco 10:13-16
[13] Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.[14] At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: " Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.[15] Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ".[16] Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.

Giacomo 4:6-8
[6] Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: Deus superbis resistit,humilibus autem dat gratiam ".[7] Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.[8] Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.

2 Corinzi 5:17
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

Giovanni 5:24
Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

Romani 12:1-2
[1] Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;[2] et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.

Ebrei 12:1
Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,

Levitico 25:44
Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.

Salmi 32:8-10
[8] Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;firmabo super te oculos meos.[9] Nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus;in camo et freno si accedis ad constringendum,non approximant ad te.[10] Multi dolores impii,sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Isaia 29:13
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suoet labiis suis glorificat me,cor autem eius longe est a me,et est timor eorum erga mevelut mandatum hominum perceptum,

Giovanni 5:40
Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.

Giovanni 6:44-45
[44] Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.[45] Est scriptum in Prophetis: "Et erunt omnes docibiles Dei ". Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

Giovanni 7:37-39
[37] In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: " Si quis sitit, veniat ad me et bibat,[38] qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ".[39] Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

Ebrei 4:14-16
[14] Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.[15] Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;[16] adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.

Apocalisse 22:16-17
[16] Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ".[17] Et Spiritus et sponsa dicunt: " Veni! ". Et, qui audit, dicat: " Veni! . Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.

Giovanni 6:37
Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,

Apocalisse 22:17
Et Spiritus et sponsa dicunt: " Veni! ". Et, qui audit, dicat: " Veni! . Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.

Isaia 13:6-8
[6] Ululate, quia prope est dies Domini;quasi vastitas a Domino veniet.[7] Propter hoc omnes manus dissolventur,et omne cor hominis tabescet.[8] Perterrebuntur.Torsiones et dolores tenebunt eos,quasi parturiens dolebunt;unusquisque ad proximum suum stupebit:facies combustae vultus eorum.

Apocalisse 12:9
Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.

Filippesi 1:6
confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;

Apocalisse 21:4
et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ".

Ebrei 10:19-22
[19] Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,[20] quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,[21] et sacerdotem magnum super domum Dei,[22] accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;

Gioele 2:32
Et erit:omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit,quia in monte Sion et in Ierusalemerit salvatio, sicut dixit Dominus,et in residuis, quos Dominus vocaverit.

Salmi 104:9
Terminum posuisti, quem non transgredientur,neque convertentur operire terram.

Genesi 6:12
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam ­ omnis quippe caro corruperat viam suam super terram ­

Genesi 8:9
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.

Genesi 9:11
Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ".

Genesi 7:20
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

Genesi 8:5
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.

Proverbi 31:30
SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Latin Nova Vulgata Bible 1979
Public Domain: Nova Vulgata 1979