A A A A A

Dobrý charakter: [Odpovědnost]


Římanům 14:12
Každý z nás tedy složí Bohu účet sám za sebe.

Římanům 1:20
Jeho neviditelné znaky - jeho věčnou moc a božství - lze už od stvoření světa rozumem postřehnout v jeho díle. Nemají tedy výmluvu.

Přísloví 27:17
Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.

Jakubův 5:16
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.

Římanům 2:12
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.

Lukáš 12:47-48
[47] Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;[48] qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

1 Tesalonickým 5:11
Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.

Jakubův 4:17
Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!

Římanům 4:15
Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.

1 Timoteovi 1:10
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,

Matouš 12:36
Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:

Lukáš 12:48
qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

Ezechiel 18:20
Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Efezským 5:21
subiecti invicem in timore Christi.

Židům 10:25
non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

Ezechiel 33:8
Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.

Matouš 12:36-37
[36] Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:[37] ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ".

Galatským 6:1-2
[1] Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.[2] Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.

Židům 10:24
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,

Žalmy 51:5
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,et peccatum meum contra me est semper.

1 Janův 2:2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.

2 Korintským 5:10
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.

2 Korintským 4:17-18
[17] Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,[18] non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.

Efezským 4:25
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

Galatským 6:2
Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.

Skutky Apoštolské 14:17
et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ".

2 Korintským 2:6
Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,

1 Samuelova 16:7
Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".

1 Korintským 1:10
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.

2 Královská 12:4-5
[4] Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis.[5] Dixitque Ioas ad sacerdotes: " Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,

Žalmy 82:1
PSALMUS. Asaph.Deus stetit in concilio divino,in medio deorum iudicat.

Žalmy 82:6
Ego dixi: " Dii estis,et filii Excelsi omnes ".

Jób 1:6-12
[6] Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.[7] Cui dixit Dominus: " Unde venis? ". Qui respondens ait: " Circuivi terram et perambulavi eam ".[8] Dixitque Dominus ad eum: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ".[9] Cui respondens Satan ait: " Numquid Iob frustra timet Deum?[10] Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?[11] Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ".[12] Dixit ergo Dominus ad Satan: " Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ". Egressusque est Satan a facie Domini.

Jób 2:1-7
[1] Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius.[2] Dixit Dominus ad Satan: " Unde venis? ". Qui respondens ait: " Circuivi terram et perambulavi eam ".[3] Et dixit Dominus ad Satan: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ".[4] Cui respondens Satan ait: " Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dabit pro anima sua.[5] Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi ".[6] Dixit ergo Dominus ad Satan: " Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva ".[7] Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius.

1 Letopisu 28:8
Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum.

Latin Nova Vulgata Bible 1979
Public Domain: Nova Vulgata 1979