1 |
Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Hæc sunt quæ iussit Dominus fieri. |
2 |
Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. |
3 |
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. |
4 |
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: |
5 |
Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, |
6 |
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, |
7 |
pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim, |
8 |
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, |
9 |
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. |
10 |
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: |
11 |
Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases: |
12 |
Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: |
13 |
Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: |
14 |
Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: |
15 |
Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi: |
16 |
Altare holocausti, et craticulam eius æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim eius: |
17 |
Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, |
18 |
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: |
19 |
Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi. |
20 |
Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi, |
21 |
obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, |
22 |
viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. |
23 |
Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas, |
24 |
argenti, ærisque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. |
25 |
Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, |
26 |
et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. |
27 |
Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, |
28 |
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. |
29 |
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quæ iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. |
30 |
Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda. |
31 |
Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina |
32 |
ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et ære, |
33 |
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. quidquid fabre adinveniri potest, |
34 |
dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: |
35 |
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
|
Ukrainian Bible 1903 |
Public Domain: 1903 |
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Вихід 35:1 |
Вихід 35:2 |
Вихід 35:3 |
Вихід 35:4 |
Вихід 35:5 |
Вихід 35:6 |
Вихід 35:7 |
Вихід 35:8 |
Вихід 35:9 |
Вихід 35:10 |
Вихід 35:11 |
Вихід 35:12 |
Вихід 35:13 |
Вихід 35:14 |
Вихід 35:15 |
Вихід 35:16 |
Вихід 35:17 |
Вихід 35:18 |
Вихід 35:19 |
Вихід 35:20 |
Вихід 35:21 |
Вихід 35:22 |
Вихід 35:23 |
Вихід 35:24 |
Вихід 35:25 |
Вихід 35:26 |
Вихід 35:27 |
Вихід 35:28 |
Вихід 35:29 |
Вихід 35:30 |
Вихід 35:31 |
Вихід 35:32 |
Вихід 35:33 |
Вихід 35:34 |
Вихід 35:35 |
|
|
|
|
|
|
Вихід 1 / Вих 1 |
Вихід 2 / Вих 2 |
Вихід 3 / Вих 3 |
Вихід 4 / Вих 4 |
Вихід 5 / Вих 5 |
Вихід 6 / Вих 6 |
Вихід 7 / Вих 7 |
Вихід 8 / Вих 8 |
Вихід 9 / Вих 9 |
Вихід 10 / Вих 10 |
Вихід 11 / Вих 11 |
Вихід 12 / Вих 12 |
Вихід 13 / Вих 13 |
Вихід 14 / Вих 14 |
Вихід 15 / Вих 15 |
Вихід 16 / Вих 16 |
Вихід 17 / Вих 17 |
Вихід 18 / Вих 18 |
Вихід 19 / Вих 19 |
Вихід 20 / Вих 20 |
Вихід 21 / Вих 21 |
Вихід 22 / Вих 22 |
Вихід 23 / Вих 23 |
Вихід 24 / Вих 24 |
Вихід 25 / Вих 25 |
Вихід 26 / Вих 26 |
Вихід 27 / Вих 27 |
Вихід 28 / Вих 28 |
Вихід 29 / Вих 29 |
Вихід 30 / Вих 30 |
Вихід 31 / Вих 31 |
Вихід 32 / Вих 32 |
Вихід 33 / Вих 33 |
Вихід 34 / Вих 34 |
Вихід 35 / Вих 35 |
Вихід 36 / Вих 36 |
Вихід 37 / Вих 37 |
Вихід 38 / Вих 38 |
Вихід 39 / Вих 39 |
Вихід 40 / Вих 40 |