A A A A A
Bibliae Latinae Sistina

Psalmien 109



1
Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
2
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
3
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
4
Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
5
Dominus a dextris tuis, confregit in die irae suae reges.
6
Iudicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
7
De torrente in via bibit: propterea exaltabit caput.