A A A A A
Facebook Instagram Twitter
Afrikaanse Bybel 1933/1953

Genese 27



1
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
2
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
3
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
4
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
5
Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret,
6
dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
7
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
8
Nunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis:
9
et pergens ad gregem, affer mihi duos hœdos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
10
quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
11
Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
12
si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
13
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi.
14
Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
15
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
16
pelliculasque hœdorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit.
17
Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
18
Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi?
19
Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
20
Rursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam:
21
Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
22
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau.
23
Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi,
24
ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
25
At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. quo hausto,
26
dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
27
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
28
Det tibi Deus de rore cæli, et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
29
Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
30
Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau,
31
coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua.
32
Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
33
Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus.
34
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
35
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
36
At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
37
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
38
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret,
39
motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper
40
erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis.
41
Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum.
42
Nunciata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
43
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
44
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
45
et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. cur utroque orbabor filio in uno die?
46
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terræ, nolo vivere.











Genese 27:1

Genese 27:2

Genese 27:3

Genese 27:4

Genese 27:5

Genese 27:6

Genese 27:7

Genese 27:8

Genese 27:9

Genese 27:10

Genese 27:11

Genese 27:12

Genese 27:13

Genese 27:14

Genese 27:15

Genese 27:16

Genese 27:17

Genese 27:18

Genese 27:19

Genese 27:20

Genese 27:21

Genese 27:22

Genese 27:23

Genese 27:24

Genese 27:25

Genese 27:26

Genese 27:27

Genese 27:28

Genese 27:29

Genese 27:30

Genese 27:31

Genese 27:32

Genese 27:33

Genese 27:34

Genese 27:35

Genese 27:36

Genese 27:37

Genese 27:38

Genese 27:39

Genese 27:40

Genese 27:41

Genese 27:42

Genese 27:43

Genese 27:44

Genese 27:45

Genese 27:46







Genese 1 / Gen 1

Genese 2 / Gen 2

Genese 3 / Gen 3

Genese 4 / Gen 4

Genese 5 / Gen 5

Genese 6 / Gen 6

Genese 7 / Gen 7

Genese 8 / Gen 8

Genese 9 / Gen 9

Genese 10 / Gen 10

Genese 11 / Gen 11

Genese 12 / Gen 12

Genese 13 / Gen 13

Genese 14 / Gen 14

Genese 15 / Gen 15

Genese 16 / Gen 16

Genese 17 / Gen 17

Genese 18 / Gen 18

Genese 19 / Gen 19

Genese 20 / Gen 20

Genese 21 / Gen 21

Genese 22 / Gen 22

Genese 23 / Gen 23

Genese 24 / Gen 24

Genese 25 / Gen 25

Genese 26 / Gen 26

Genese 27 / Gen 27

Genese 28 / Gen 28

Genese 29 / Gen 29

Genese 30 / Gen 30

Genese 31 / Gen 31

Genese 32 / Gen 32

Genese 33 / Gen 33

Genese 34 / Gen 34

Genese 35 / Gen 35

Genese 36 / Gen 36

Genese 37 / Gen 37

Genese 38 / Gen 38

Genese 39 / Gen 39

Genese 40 / Gen 40

Genese 41 / Gen 41

Genese 42 / Gen 42

Genese 43 / Gen 43

Genese 44 / Gen 44

Genese 45 / Gen 45

Genese 46 / Gen 46

Genese 47 / Gen 47

Genese 48 / Gen 48

Genese 49 / Gen 49

Genese 50 / Gen 50