Latin Vulgate unius anni


Aprilis 6


Deuteronomii 25:1-19
1. si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis
2. sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
3. ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
4. non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
5. quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
6. et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel
7. sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere
8. statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
9. accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui
10. et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
11. si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius
12. abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia
13. non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
14. nec erit in domo tua modius maior et minor
15. pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
16. abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam
17. memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto
18. quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum
19. cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris

Deuteronomii 26:1-19
1. cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa
2. tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius
3. accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis
4. suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui
5. et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis
6. adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima
7. et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias
8. et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis
9. et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem
10. et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo
11. et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est
12. quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur
13. loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii
14. non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
15. respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti
16. hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua
17. Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio
18. et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
19. et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est

Esther 38:6-11
6. ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7. verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8. et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
9. ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10. obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
11. amove a me plagas tuas

Lob 13:4-6
4. vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
5. verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
6. iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

Lucam 6:1-26
1. factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
2. quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
3. et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
5. et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
6. factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
7. observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
8. ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
9. ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
10. et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
11. ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
12. factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
13. et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
14. Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
15. Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
16. Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
17. et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
18. qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
19. et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
20. et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
21. beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
22. beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
23. gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
24. verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
25. vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
26. vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum